Editiones

Caeremoniale Episcoporum editum est vi litterarum Clementis VIII Cum novissime, die XIV iulii anni MDC datarum, quae die IX augusti eiusdem anni publicatae fuerunt. Privilegium edendi caeremoniale Typographiae linguarum externarum (antiquae polyglottae) datum est ad decennium; typographus Romanus librum edidit in forma maiori seu nobili et in forma simplici seu minori, una simul, mense scl. octobris eiusdem anni. Editio caeremonialis res erat nova et magni momenti, proinde typographus Venetus Nicolaus Misserini exemplar manuscripti clam obtinens, illud Venetiis excudit, cum imprimatur Senatus Reipublicae Venetiarum, quod quidem die 31 augusti datum cum fuisser, insequenti mense septembri prodiit, scl. ante editiones pontificias Romae mense octobri editas. Historia primae editionis clandestinae, seu quomodo typographus Venetus MS obtinuit, illudque statim excudere potuit forsan serius scribenda erit, desunt enim nobis rationes hac de re.

Duobus haud expletis annis, editionem alteram Taurini excudit Laurentius Vallinus quae, teste Meuschen, est omnium optima. Deinde editio minor iterum edita est anno 1606 ad instar prototypi, etiam quoad typorum dispositionem. Et hae editiones excusae fuerunt vigente adhuc privilegio papali ad decennium suo typographo linguarum externarum concesso.

Et sic ad lucem venit Caeremoniale Episcoporum! Prima editio Veneta clam facta est, et prima editio Romana quatuordecim paginas corrigendorum et addendorum lectoribus tradit. Innocentius X sciens tot menda erroresque, ut ait ipse, sive typographorum incuria sive alia de causa in CE irrepsisse, electa apostolica commissione, novam et emendatam dedit editionem Caeremonialis ex typographia Rev. Camerae Apostolicae, quae anno 1651 prodiit. Editio haec ab Innocentio X revisa revera dici potest editio typica prima : insequentes editores eam religiose sunt secuti.

Benedictus XIII anno 1727 novam editionem typicam curavit in qua nonnulla adiunxit et capita in paragraphos divisit. Benedictus XIV, textu Benedicti XIII haud immutato, tertium addidit librum in sua editione anno 1752 excusa. Demum Leo XIII, anno 1886, novam dedit editionem typicam in qua capita 27 et 28 libri I de musica et organo fere per totum immutavit. Concludere possumus editionem Leonis XIII vix ab editione typica anni 1651 differre.








Joachim Nabuco, Ius Pontificalium. Introductio in Cæremoniale episcoporum, Desclée & Socii, 1956, p. XI-XVII.